monumenta.ch > Plinius > sectio 79

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 30, 79
{XXIII} articulis luxatis praesentaneum est sebum pecudis cum cinere e capillo mulierum. pernionibus quoque inponitur sebum pecudum cum alumine, canini capitis cinis aut fimi murini. quod si pura sint, ulcera cera adda ad cicatricem perducunt soricum vel glirium crematorum favilla ex oleo, item muris silvatici cum melle, vermium quoque terrenorum cum oleo vetere et cocleae, quae nudae inveniuntur.